Przejdź do treści

Manliale theologiae moralis Tom I do II - Dom.M. Prummer O.P - książka wyd. 1955

30,28 zł
tezeusz.pl Zobacz w sklepie

Opis

Tom I - 471 s.

Tomus II - 566 s.

Tom III - 697 s."DE SACRAMENTIS IN GENERE ET IN SPECIE. PROLOGUS. Utilitas huius tractatus est maxima. Quare scite Catechismusl Romanus 1 ait: «Cum omnis Christianae doctrinae pars scientiam dili- gentiamque desiderat tum sacramentorum disciplina, quae et Dei iussu necessaria et utilitate uberrima est, parochi facultatem et industriam postulat singularem, ut eius accurata ac frequenti perceptione fideles tales evadant, quibus praestantissimae ac sanctissimae res digne et salutariter impertiri possint, et sacerdotes ab illa divini interdicti regula non discedant: , Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos.* 2 » — Et revera! Licet enim sacramenta non sint sola media assequendi gratiam et gloriam, cum etiam oratione et exer- citio aliarum virtutum gratiae promereantur, tamen Concilium Triden- tinum 3 merito illa vocat maxima auxilia, «per quae omnis vera iustitia vel incipit, vel coepta augetur, vel amissa reparatur». Etenim per sacramenta gratiae conferuntur certius et uberius. — Sacerdotalis autem vita fere tota insumitur in sacramentis administrandis recipiendisque. Nonne igitur suo officio plane deesset sacerdos, qui doctrinam discipli- namque de sacramentis non perfecte calleret? — Forsan ex insufficienti scientia, certo autem ex insufficienti spiritu fidei provenit illa detesta- bilis administratio quasi mechanica sacramentorum, qualis a quibusdam sacerdotibus cum scandalo populi exercetur. Quapropter in hoc Ma- nuali (brevitati quidem studentes) conamur tradere satis completam doctrinam de hac materia"